- RUNCINUS
- RUNCINUSapud Bernhardum in Vita S. Malachiae, Hoc solum dolore se inquiens, quod esset runcinus dure portans; Gallis Roncin, Italis Ronzino, equus minor, gregarius, non delicate ac molliter sessorem ferens: quibusdam sic dictus est a Germanico Ros, vel ruynen, castrare, quod runcini fuerint equi castati. Erat autem proprie Roncinus scutiferorum, ut palafridus Militum, sicut observat Car. du Fresne ex Stabilimentis Ludovici IX. l. 1. c. 54. Occurrit vox etiam apud Guilielmum Brittonem, Philippides l. 12. p. 242.Ill praeda placet dextrarius Ardinis, illiRuncinus caput ignoto dat fune ligandum.Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. et Dominic. Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.